ABBATIOLA

ABBATIOLA
ABBATIOLA
in Capitulis Caroli Calvi A. C. 853. c. 3. Missi inquirant de Capellis et Abbatiolis, ex casis Dei in beneficium datis, alibique passim; Capellam denotat, sacellum, seu minus, ut vulgo in Ecclesia Roman. loquuntur, beneficium. Quam in rem observavit Car. du Fresne, in veterib. Foris Navarrae, l. 1. et 2. Curas appellari Abbadiados. Cuiusmodi Ecclesiarum Parochialium bona quod Laici possiderent iureque in iis patronatus gauderent, Abbates Milites, item Abbates Laici, et nude Abbates olim; postea, Abbatiarii dicti sunt, in Gallia, apud Beneharnense, Bigorritanos et in vicinis provinciis, ubi infinitus illorum numerus est. Horum aedes, a quibus ista iura dependent, ut plurimum Ecclesiis annexae sunt, censenturque illi Nobiles, atque adeo a talliis et tributis immunes sunt, perinde ac agri iis attributi, ut qui quondam bonorum Ecclesiae pars fuêre. Nempe Milites, Comitum et Ducum exemplo (de quibus vide supra in voce Abbacomites) bona Ecclesiastica, ut aliis locis, sic quoque in Gallia, invaserunt: eâ inprimis tempestate, quâ bellis intestinis ac Normannorum irruptionibus tota conflagrabat Gallia; vel certe Ecclesiae ipsae ac Monasteria bonorum suorum protectores illos elegêre; quibus, ut in sui tuitionem ac protectionem eos obstringerent, partem bonorum Ecclesiasticorum ipsasque decimas concessêre. Quod idem factum esse apud Hibernos et Wallenses Silvester docet Giraldus Itiner. Cambr. l. 2. c. 4. Haec Ecclesia, sicut et aliae plures per Hiberniam et Walliam Abbatem Laicum babet. Usus enim inolevit et prava consuetudo, ut viri in Parochia potentes, tamquam Oeconomi, seu potius Ecclesiarum Patroni et Defensores a Clero constituti, postea processu temporis aucta cupidine totum ius sibi usurparent, et terras omnes cum exteriore possessione sibi impudenter appropriarent, solum altaria cum decimis et obventionibus Clero relinquentes et haec ipsa filiis suis Clericis et cognatis assignantes. Tales itaque desensores, seu potius Ecclesiarum destructores, Abbates se vocari fecêre, et tam nomen indebitum, quam rem quoque sibi assignari praesumpsêre. vide Cuiacium Feud. l. 1. c. 1. Catellum in Histor. Occitan. p. 627. 628. Marcam in Histor. Beneharnensi l. 11. c. 28. et qui hos
laudat Car. du Fresne in voce, Abbates Milites et Abbates Laici.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Lièpvre — French commune nomcommune=Lièpvre Lièpvre seen from Hoimbach région=Alsace département=Haut Rhin arrondissement=Ribeauvillé canton=Sainte Marie aux Mines insee=68185 cp=68660 maire=Claude Ruff mandat=2001 2008 intercomm=C.C. du Val d Argent… …   Wikipedia

  • Kirchanhausen (Kinding) — Kirchanhausen ist ein Gemeindeteil von Kinding im oberbayerischen Landkreis Eichstätt. Inhaltsverzeichnis 1 Lage 2 Geschichte 3 Sakralbauten 4 Literatur 5 Weblinks …   Deutsch Wikipedia

  • Kirchanhausen — Gemeinde Kinding Koordinaten …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”